- ANACES
- ANACESCastor et Pollus sic dicti. Nic. Lloydius, Graece Α῎νακες, (ita enim cum Victorio, quam Α῎νακτες, legere mavult Vossus) quo nomine iuxta receptam sententiam, Tyndaridae dicti sunt, Castor nempe ac Pollux. Ita enim Plut. in Theseo, Τιμὰς ἰσοθέους ἔχον Α῎νακες ῶροσαγορςυςθέντες, Divinos honores consecuti, qui Anaces appellati. Theodoretus Groecanic. affect. l. 8. Καὶ μέν τοι καὶ Τυνδαρίδας Θεοὺς ἐκάλεϚαν Ε῞λληνες καὶ Διοσκούρους ὠνόμαϚαν καὶ Ε᾿φεςίους καὶ Α῎νακας, Et quidem Tyndaridas Deos vocârunt Groeci, et Dioscuros nominârunt, et familiares et Anaces. Ac similiter Tzetzes in Lycophron. Eoque Α῎νακας dictos putabat Eustathius in Obyss. α. quia Graeci ἀνακῶς dicant, pro φροντιςικῶς, ἐπιμελῶς, πεφυλαγμένως, curiose, studiose, caute: quod ipsum legas apud Plut. in Theseo, quamvis hic arbitratur posse etiam ex eo nomen videri, quia procuraverint ἀιοχὰς, seu inducias; vel ab ἄνω, h. e. supra, quia in caelis conspiciantur. Unde Horat. l. 1. Od. 3.Sic fratres Helenoe Lucida sidera.Accuratius vero, qui hac de re dislerunt, non solos Tyndaridas Α῎νακας docent fuisie dictos, verum et Rritopatteum, Eubuleum et Dionysum, de quibus sic Cicer. de Nat. Deorum l. 3. c. 21. Διόσκουροι etiam apud Groecos multis modis nominantur. Primi tres, qui appellantur Anaces, Athenis ex Iove, Rege antiquissimo, et Proserpina nati, Tritoparteus, Eubuleus, Dionysus. Secundi, Iove tertio nati ex Leda, Castor et Pollux. Tertii dicuntur a nonnulis Alco et Melampus Emolus, Atrei silii, qui Pelope natus fuit. Nempe ita dixêre Veteres viros principes, qui genus ducerent ab Anac sive Aenac, qui et Haebraeis, Gap desc: Hebrew, LXX. senibus Ε᾿νακεὶμ, aliis Anacinn. Meminit Moses, Numeror. c. 13. v. ult. Vidimus gigantes e filiis Aenac: et Ios. c. 11. v. 21. Excidit Enacinos. Item c. 14. v. 15. Nomen autem Hebronis fuerat Cariath-Arbe. Is fuer at homo inter Aenacinos maximus. Ubi dubium, num maximum staturâ, an dignitate, an utroque dicat? Saltem de dignitate arguit, quod ab eo urbs nomen accepit. Unde et Iosuae c. 15. v. 13. Deditque eis Fosue urbem Arbe patris Enac: ea est Hebron. Et fortasse Anaces Spartae et Athenis descendêre ab Anacim Palaestinae, unde a Iosua profligati in Graeciam concesserint. Non dubium autem, quin qui Σ´ἀνακες prius, hi Α῎νακτες postea dicti sint: ut hinc etiam, unde Α῎νακτες dicantur, liqueat, nempe T. insertô. Sed Cypriis non tam Reges, quam eorum liberi ac fratres, sic appellati sunt, teste Athenaeô l. 6. et Harpocratione, qui idem proditum ait ab Aristotele, de Cyprîorum Rep. Facile autem a vicinis Phoenicibus hanc vocem Cyprii acceperint: Graeci vero habeant a Cadmo Phoenice, vel Cananaeis, qui, Iosuâ Cananaeam occupante, in Graeciam profugetint. Et fortasse ex his Spartani, qui ab Abrahamo descendisse videri volebant, si Iosepho credimus Ant. Iud. l. 12. c. 5. Nempe partim ex posteris Agaris, aut Cethurae; partim ex Cananaeis, a Iosua fugatis, fuisse videntur, e quibus ratio facilis redditur, cur Tyndaridas suos Lacones Α῎νακας dixerint. Vide Voss. de Idololat. l. 1. c. 13. Neque vero solum Spartanis hi culti, sed et Athenis templum Dioscurorum fuit, quod Α᾿νακεῖον vocabatur, teste Pausaniâ in Atticis, Harpocr atione et Hesychiô. Idem ibid. Vide quoque Anax.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.